T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex, Volúmenes1-2

Portada
Handschrift., 1874 - 4 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 83 - Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. nec me animi fallit quam sint obscura ; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 925 avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
Página 67 - ... quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur, rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nee sanctum magis et mirum carumque videtur. 730 carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.
Página 248 - Career et horribilis de saxo iactu' deorsum, Verbera carnifices robur pix. lammina taedae ; Quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis Praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis Nee videt interea qui terminus esse malorum Possit nee quae sit poenarum. denique finis Atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
Página 244 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa "quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges ? quid mortem congemis ac fles ? nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque 935 et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere, cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem...
Página 39 - ... cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde. quod si pigraris paulumve recesseris ab re, 410 hoc tibi de plano possum promittere, Memmi : usque adeo largos haustus e fontibu...
Página 252 - ... quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manenda.
Página 248 - ... hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in vas, quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Página 34 - ... denique ut in fabrica, si pravast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, et libella aliqua si ex parti claudicat hilum...
Página 178 - At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
Página 175 - ... cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000 id rursum caeli rellatum templa receptant.

Información bibliográfica