T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex, Volumen1

Portada
E. Loescher, 1896
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 57 - Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis , omnis , ut est , igitur per se natura duabus 420 constitit in rebus : nam corpora sunt , et inane , haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. corpus enim per se communis dedicat esse sensus ; cui nisi prima fides fundata valebit , haut erit occultis de rebus quo referentes 425 confirmare animi quicquam ratione queamus.
Página 30 - ... sed mutarentur : ferre omnes omnia possent. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique, qui posset mater rebus consistere certa ? at nunc seminibus quia certis quaeque creantur, inde enascitur atque oras in luminis exit...
Página 119 - ... avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo, iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde...
Página 14 - Rejicit, aeterno devinctus volnere amoris; Atque ita suspiciens, tereti cervice reposta, Pascit amore avidos , inhians in te, Dea', visus; Eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Página 276 - ... noscas referre eadem primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque...
Página 22 - Nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
Página 157 - ... et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas. Nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris. quam si in plebeia veste cubandum est. Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, quod superest, animo quoque nil prodesse putandum...
Página 280 - ... expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende et, si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
Página 41 - ... haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur, quando alid ex alio reficit natura nec ullam rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
Página 131 - ... omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, 1030 efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentes aetheris ignes...

Información bibliográfica