Morceaux choisis

Portada
Librairie Hachette et Cie., 1904 - 411 páginas
 

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 8 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Página 76 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem ; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Página 148 - ... tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, 10 floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
Página 82 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Página 240 - Eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta coronae serta parantur, nequiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat...
Página 16 - ... quippe ita formido mortalis continet omnis, quod multa in terris fieri caeloque tuentur quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.
Página 320 - At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
Página 14 - Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret...
Página 84 - ... augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.
Página 180 - ... volvitur et plani raptim petit aequora campi. deinde animi ingratam naturam pascere...

Información bibliográfica