* Apologus de Ruftico & Hero.
Ufticus ex malo fapidiffima poma quotannis
Legit, & urbano lecta dedit Domino : Hinc incredibili fructûs dulcedine captus Malum ipfam in proprias tranftulit areolas. Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo, Mota folo affueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, fpe lufus inani, Damnavit celeres in fua damna manus. Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tuliffe animo!
Poffem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi & fœtus & ipfe parens.
In obitum Procancellarii medici.
Arere fati difcite legibus,
Manufque Parcæ jam date fupplices, Qui pendulum telluris orbem
läpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu moræ Tentantur incafsùm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si deftinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules
Neffi venenatus cruore Emathiâ jacuiffet Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidiffet occifum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Enfe Locro, Jove lacrymante.
* Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Profeffor of phyfic, who died when he was a fecond time ViceChancellor in October 1626.
Si trifte fatum verba Hecateia
Fugare poffint, Telegoni parens "Vixiffet infamis, potentique
Ægiali foror ufa virgâ. Numenque trinum fallere fi queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidiffet hastâ.
Læfiffet & nec te Philyreie Sagitta echidna perlita fanguine, Nec tela te fulmenque avitum Cafe puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondofa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis, Jam præfuiffes Palladio gregi Lætus, fuperftes, nec fine gloria, Nec puppe luftraffes Charontis.
Horribiles barathri receffus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris
Faucibus eripuiffe mortis.
Colende Præfes, membra precor tua Molli quiefcant cefpite, & ex tuo
Crefcant rofæ, calthæque bufto, Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proferpina,
Interque felices perennis
In quintum Novembris, Anno Ætatis 17. AM pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patientia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificufque novo felix divefque fedebat In folio, occultique doli fecurus & hoftis : Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immenfum terrarum erraverat orbem, Di umerans fceleris focios, vernafque fideles, Participes regni poft funera moefta futuros; Hic tempeftates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium ftruit inter amicos, Armat & invictas in mutua vifcera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quofcunque videt virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus, Infidiafque locat tacitas, caffefque latentes Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia tigris Infequitur trepidam deferta per avia prædam Nocte fub illuni, & fomno nictantibus aftris. Talibus infestat populos Summanus & urbes Cinctus cœruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentifonis albentia rupibus arva Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles, Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem Equore tranato furiali pofcere bello, Ante expugnatæ crudelia fæcula Troja.
At fimul hanc opibusque & feftâ pace beatam Afpicit, & pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit Tartareos ignes & luridum olentia fulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove claufus in Ætna Efflat tabifico monftrofus ab ore Tiphæus. Ignefcunt oculi, ftridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cufpis Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis, Contemtrixque jugi, noftraque potentior arte. illa tamen, mea fi quicquam tentamina poffunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adverfi præcurfant agmine venti, Denfantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinofas velox fuperaverat Alpes, Et tenet Aufoniæ fines, à parte finiftra Nimbifer Appenninus erat, prifcique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt ofcula dantem; Hinc Mavortigenæ confiftit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam fera crepufcula lucem,
« AnteriorContinuar » |