Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite, sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ; Tum gravidam Arturo fatali fraude Lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul ; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix, divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis ; Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus; Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo ;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit; at, circùm flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela
per
orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat
Quin tu, coeli post jura recepta, Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores ; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenaeos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.
OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.
De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postu
labat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponeret, Ode.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet gemina, Munditiéque nitens non operosa, Quam manus attulit Juvenilis olim, Sedula tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per
umbras, Nunc Britannica per vireta lusit Insons populi, barbitóque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos Vicinis, et humum vix tetigit pede :
Quis te, parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo? Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidum, thyasusque sacer, Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo, Celeberque futurus in ævum ?
Modò quis deus, aut editus deo, Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm ; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetrâ, Phineamque abigat pestem procul amne Pegaséo.
Quin tu, libelle, nuncii licet malâ Fide, vel oscitantiâ Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili Callo teréris institoris insulsi, Lætare felix, en iterum tibi Spes nova fulget, posse profundam Fugere Lethen, vehique superam In Jovis aulam, remige pennâ :
Nam te Roüsius sui Optat peculî, numeróque justo Sibi pollicitum queritur abesse, Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ : Téque adytis etiam sacris Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Æternorum operum custos fidelis, Quæstorque gazæ nobilioris, Quàm cui præfuit lön, Clarus Erechtheides, Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, lön Actæâ genitus Creusâ.
Ergo, tu visere lucos Musarum ibis amonos; Diamque Phæbi rursus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit, Delo posthabitâ, Bifidoque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legéris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina, et verum decus.
Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidià requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes, Et tutela dabit solers Rousi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset ;
,
« AnteriorContinuar » |