VI. AD CAROLUM DEODATUM. RURI COMMORANTEM, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum. Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem, Qua tu distento fortè carere potes. Nec sinit optatas posse sequi tenebras ? Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Festaque cælifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris, Haustaque per tepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos, Atque hederam lauro præposuisse suæ. Mista Thyoneo turba novena choro. Non illic epulæ, non sata vitis erat. Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Et redolet sumptum pagina quæque merum ; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica fæcundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine composito, tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas, Et revocent, quantum crapula pellit iners. Implet odoratos festa chorea tholos, Quale repentinus permeat ossa calor, Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura Deorum est, Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ; Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque, Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Sæpius et veteri commaduisse mero. Heroasque pios, semideosque duces, Nunc latrata fero regna profunda cane, Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo, Sobriaque é puro pocula fonte bibat. Et rigidi mores, et sine labe manus. augur iture Deos. Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Orpheon edomitis sola per antra feris; Dulichium vexit per freta longa virum, Et vada foemineis insidiosa sonis, Dicitur umbrarum detinuisse greges. Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. Esse putas tanti noscere siquid agam) Paciferum canimus cælesti semine regem, Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas, Et subitò elisos ad sua fana Deos. Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. VII. ANNO ÆTATIS 19. Nondum blanda tuas leges, Amathusia, nôram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi maxime numen Amor. Conveniunt tenero mollia bella duci. Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ. Non valet in fortes ista pharetra viros. Promptior), et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi, Maie, diem : Nec matutinum sustinuere jubar. Prodidit astantem mota pharetra Deum : Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Miscet amatori pocula plena Jovi; Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit, Nunc mea quid possit dextera testis eris. Et faciam vero per tua damna fidem. Edomui Phæbum, cessit et ille mihi ; Certiùs et graviùs tela nocere mea. Qui post terga solet vincere Parthus eques : Inscius uxori qui necis author erat. Herculeæque manus, Herculeusque comes. Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt, Et tua non levitur corda petenda mihi. Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ, Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam, Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam, Principium nostri lux erat illa mali. Sic regina Deûm conspicienda fuit. |