Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aëre dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pictore vince mala ;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios posse videre lares.

V.

ANNO ÆTATIS 20.

In Adventum Veris.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt ; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.

Delius ipse venit, video Penëide lauro
Implicitos crines, Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum
Et mihi fana patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo ;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylvâ simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ, Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.

Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ,

Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,

Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phoebus ait, thalamos Aurora seniles,
Quid juvat effoeto procubuisse toro?
Te manet olides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos ; Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ, Pandit ut omniferos luxuriosa sinus, Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis ! Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario, madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tenario placuit diva Sicana Deo. Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores, Mellitasque movent flamina verna preces. Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores Terra, nec optatos poscit egena toros; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos. Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera (muneribus sæpe coemptus Amor), Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus abdit opes. Ah! quoties cum tu clivoso fessus Olympo In vespertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno
Hesperiis recipit Cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lymphâ,
Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, meâ melius captabis in umbrâ,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,
Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,
Littus, io Hymen, et cava saxa sonant.
Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amoni gaudia veris Virgineos auro cincta puella sïnus.

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc
quoque septenâ modulatur arundine pastor,
Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.

Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt, Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis Per juga, per solos expatiantur agros. Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus, Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri, Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant coelo præponere sylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto, Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lentè rapidos age, Phoebe, jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

« AnteriorContinuar »