First Latin Readings

Portada
American Book Company, 1894 - 304 páginas
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 99 - Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti.
Página 110 - Germani multum ab hac consuetudine differunt. nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque 2 sacrificiis student. deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt.
Página 183 - Costly thy habit as thy purse can buy, But not expressed in fancy; rich, not gaudy; For the apparel oft proclaims the man ; And they in France, of the best rank and station, Are most select and generous, chief in that.
Página 155 - te sanete precor, haec arma et hune militem propitio flumine accipias." ita sic armatus in Tiberim 5 desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita, agri quantum uno die circumaravit datum. privata quoque inter...
Página 107 - Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate, disputant et juventuti tradunt.
Página 29 - Sequanl appellantur, deinde vincendo1 per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum.
Página 106 - Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
Página 113 - Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore...
Página 114 - Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.
Página 110 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios ; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.

Información bibliográfica