Imágenes de páginas
PDF
EPUB

prima in loc. cit. producitur consulto, ut versus ipse diriguisse videatur: Cl. ex, Dem. Phal.-f. oc's." See Clarke and Ernesti on this verse, the Scholia Veneta, Athenæus, xiv. p. 632., Schol. ad Hephaest. p. 148. et 183. ed. Gaisf. For our own parts we acquiesce in the opinion of Heyne, which is approved by Schweighauser, who thus writes ad Athen. 1. c.:-" Multas rationes commenti sunt interpretes, cur in voce o prima, cum natura brevis sit, pro longa usus sit poeta: quarum rationum haud dubie verissima illa, quam Heynio etiam probatam video, quæ statuit, gemipata in pronunciando litera o syllabam illam produci potuisse, productamque adeo a poëta in hoc versu esse; quapropter, curatius si scriptum versum velles, opp, vel no scriptum oportuisse: quemadmodum v. c. in voce oxúas prima syllaba brevis producitur geminata litera, et oxuncos scribendo; quod fecit Anacreon ap. Athen. xi. 198. c. et Panyasis ibid. lit. d." See Tzetzes ad Lycophr. 235. et 425.

On a future occasion we shall offer some further remarks. on this most useful work.

PRESENTATIONS AND CONGRATULATORY ODES,

Recited in the Theatre at Oxford, at the Visit of the PRINCE REGENT, and their Imperial and Royal Majesties the Emperor of RUSSIA, and the King of PRUSSIA to the University, in June, 1814.

Ar the conclusion of the Public Orator's speech,' Dr. Philimore, the Regius Professor of Civil Law, standing in the area of the Theatre, as is usual for the Professor or other public Officer presenting to Degrees, humbly informed their Majesties, the Emperor and the King, that the University had conferred upon them the Degree of D. C. L. by Diploma; addressing himself first to the Emperor of Russia, and then to the King of Prussia, in the following Speeches :

IMPERATOR AUGUSTISSIME!

Læta lubensque atque unanimis Academia summum quem potuit honorem tibi detulit ;-jure enim et merito sibi gratulatur illus

For the Public Orator's Speech, See No. XIX. p. 183. of this Journal.

tribus, quibus Fasti nostri inclarescunt, advenarum ordinibus ascribi etiam Heroa, qui, maximo quod novimus super Europæ atque Asiæ gentes imperio insignitus, ita tanto imperio usus est ut ceteras etiam Orbis terrarum regiones fama nominis sui impleverit.

6

Neque in segne omnino aut otiosum imperium natus es—incidisti enim in difficillima tempora-conflari ingens ancepsque bellum -ingruere conjuratæ acies-maximi quos vidit nostra ætas exercitus-fremere invicti Duces qui bellis bella serendʊ' usque ad intimum regni tui penetrale pervenerant :-quibus tamen omnibus adeo te constanter obtulisti-adeo invicta tuorum tide, atque eximia virtute fretus es, ut non solum fusos fugatosque hostes magna et memorabili strage contuderis-sed, quod maximum est, statueris porro ire-pergere immo ad liberandas Europa Gentes, atque ad omnia in pristinum restituenda.

Itaque transgressus Imperii tui fines, vastas illas et dissitas regiones Vistula amui et moenibus Lutetiæ interjacentes ita victoriis peragrâsti, ut recte ad te tanquam auctorem referri possit admiranda illa et rerum et triumphorum series, quibus hæc nostra tempora inclaruerunt.

Nobis autem, quos in gremio Academiæ enutritos artium pacisque quam maxime amantissimos esse decet, alio quoque nomine commendatus venis ;

Quippe cum demum voti compos inclytam illam Urbem, summam rerum et caput belli quasi in manu ac potestate haberesutcunque ante oculos Patria omui bellorum clade diruta et eversa-utcunque Moscua, gentis tuæ incunabula, antiquissima scilicet imperii sedes, vastata flammis atque ruinis perpetuo se obverteret,-ultioni tamen atque violentiæ indulgere, Te, sanctaque illa quam propugnâsti causa indignum existimâsti-itaque non solum artis egregiæ monumenta salva atque inviolata Europæ præstitisti, -sed nôsti quoque hostium animos ad sanguinem et cædes irritatos lenire et compescere, et ad meliorem vitæ normam reducere.

Læti igitur superbientesque tibi honorem detulimus,-neve oblatum asperneris;-scias etenim (quod tibi, Augustissime Imperator, gratissimum fore arbitror) celsissimum nostrum Principem, cujus hospitio usus es, Principem sane nobis omni cultu et reverentia prosequendum, scias illum haud ita pridem eodem honore sese insigniri non dedignatum esse.

REX AUGUSTISSIME!

Tibi quoque qui illustrissimo illi Imperatori magni consilii particeps, qui dubiis periculis, et pulcherrimis laboribus socius affuisti Tibi, eundem quoque honorem læto lubentique animo detulit Academia.

Nobis enim et venerabilis, et carus accedis, tum ob augustam qua frueris dignitatem, tum ob arctam qua cum regia nostra stirpe conjungeris affinitatem, quum ob paternum quod in Populum tuùm exercuisti imperium.

Quando igitur tibi tuoque regno in maximum discrimen, et prope ad perniciem rerum perventum esset, idem ille Populus tuus totius Europæ oculos, animosque in se convertit-adeo justa piaque ira contra communem hostem unanimis surrexit; itaque ad prætorium concurrere ultro poscere signa-ultro acies-omnes quasi uno eodemque impetu atque ardore ferri, pro patria ultima experiri, et præclara et nomine Borussiaco digna edere facinora.

Nec Tu patriæ defuisti ;-in omnibus expeditionibus et præliis princeps omnium et primus eras-immo tanta in vigiliis et pericu lis capessendis constantia,-tantum inter ipsa pericula mentis acumen, tanta denique rei militaris scientia,-in te emicuit;-ut Magnum Fredericum redditum sibi veterani milites non temere augurarentur.

Tuis igitur auspiciis, tuoque ductu Borussiacum nomen quasi renatum (absit verbo invidia) quasi renatum tamen, et proprio vigore florens, instauratumque vidimus.

Crediderimus enim illustrissimum Patruum tuum, cum olim Victor septennium belli magnis clarisque triumphis illustrati pace stabili ac diuturna clauderet, -crediderimus nimirum inclytum illum Heroa non majorem apud exteros famam et splendorem jam tum sibimet conciliavisse--quam tu, Rex Augustissime, et multis fortibus factis, et gloria qua insigniris militari, tibi populoque tuo in perpetuum vindicavisti.

At the close of the first of these Speeches, the Chancellor, receiving the Diploma of the Emperor from the hands of the ProVice-Chancellor, directed the Proctors humbly to present it to His Imperial Majesty, which they did kneeling. The same form was observed in delivering the Diploma of the King of Prussia; and each of these Sovereigns, as he received it from the hands of the, Proctors, rose, and bowed to the Prince Regent, and then condescended to honour the Chancellor and the Convocation with a similar mark of their gracious acceptance of this token of respect.

The Chancellor next proposed that the Honorary Degree of D. C. L. should be conferred upon His Excellency Count Lieven, Ambassador Extraordinary and Minister Plenipotentiary from His Majesty the Emperor of Russia to this Court; upon His Highness Prince Metternich, Minister of State to His Majesty the Emperor of Austria; and upon Field Marshal Blucher, Prince of Wahlstadt, Field Marshal in the Armies of His Majesty the King of Prussia. Each of these Degrees was assented to unanimously, and with loud applause.

These illustrious Personages were then conducted into the Thea

tre, preceded by the Bedels, and attended by the Regius Professor of Civil Law, who presented them to the Chancellor and Proctors successively in the following Speeches :

INSIGNISSIME ET HONORATISSIME CANCELLARIE
VOSQUE EGREGII PROCURATORES!

Præsento vobis prænobilem Comitem de Lieven, Augustissimi omnium Russiarum Imperatoris ad Dominum Dominum Regem Legatum ;

Qui in Livonia ex nobili stirpe ortus belli pacisque artibus et strenuum et peritum se exhibuit, et is est præterea quem singulari cultu prosequi voluit Academia, tum ob patriam, tum, ut alia taceam, ob sanctum illud quo fungitur officium.

Neque ingloriam omnino provinciam sortitus est; illius enim opera atque ministerio antiquissima nobiscum et Russiaca Gente fœdera redintegrata sunt ;—nec minimum ei laudis est quod in tantis, tamque arduis negotiis procuraudis, omnes consuetudine sua adeo sibi devinxerit ut merito nobis carus habeatur.

Itaque hunc præsento vobis ut admittatur ad Gradum Doctoris in Jure Civili honoris causa.

INSIGNISSIME ET HONORATISSIME CANCELLARIE,
VOSQUE EGREGII PROCURATORES!

Præsento vobis illustrissimum Principem de Metternich, a secretioribus consiliis Augustissimi Austria Imperatoris.

Neque profecto istiusmodi est Princeps hic ornatissimus, qui nullam omnino aut jejunam laudationis materiem Oratori sufficiat ; -insunt enim in illo dotes magnæ et præclaræ, exquisitum judicium, cognitio multiplex, in rebus tractandis mira solertia, ea denique morum comitas, quæ omnium sibi conciliat animos et in publicis negotiis lenit partium simultates et componit discordias.

Hac indole morum et virtutum gravissimis apud suos adeo muneribus perfunctus est, ut is demum sit quem Augustissimus Austriæ Imperator in omni administratione Reipublicæ actorem auctoremque habuit.

Hujus igitur consiliis ea foedera inita et perfecta sunt, quæ uno eodemque societatis vinculo maximas et potentissimas Europæ Gentes contra Gallorum superbam dominationem colligaverunt.

Jure ergo Advenæ ita insignito, ita nobilitato gratulamur;-auspicato enim hodiernæ interest frequentiæ-et ne ex Academia spatiis indotatus abire videatur, hunc denique presento vobis ut ad mittatur ad Gradum Doctoris in Jure Civili honoris causa.

INSIGNISSIME ET HONORATISSIME CANCELLARIE,
VOSQUE EGREGII PROCURATORES!

Præsento vobis illustrissimum Principem Blucher

Heroa sane invicta virtutis, atque antiquæ fidei-et quo neminem, inter illustres qui hodie nos nostraque invisere dignati sunt

Duces Proceresque, neminem quidem habemus cui libentius nostros honores deferamus :

Is enim est, qui ad arma natus, et a prima statim pueritia in exercitibus versatus sub Magno Frederico tyro stipendia meruit, et exinde per varias provectæ vitæ vicissitudines tam rerum gestarum fama, quam gloria qua inclaruit militari, et patria, atque ea quam juvenis admodum hauserat disciplina, se dignum ubique præstitit.

Itaque ubi illuxerat spes posse, Europam in statum pristinum restitui, lætus alacerque fortissimo Principi suo quamprimum se adjunxit, (dudum enim senectutem excusans ab omni negotio publico se subduxerat,) nec illo quispiam, ea tempestate ardua scilicet et difficillima, dignior videbatur summo in Borussiacum exercitum imperio insigniri.

،

Audivistis nimirum quo vigore-quo ardore septuagenarius ille omnibus periculis et vigiliis interfuerit-audivistis nimirum quo strenuo pioque odio contra Gallorum Induperatorem quasi furiam facemque' luctuosi istius belli quo per tot annos Europa conflagraverat, efferretur; eum esse denique qui non aliam suis laboribus et victoriis metam intendebat, quam ut in Ipsa inimicorum Urbe inviolabiles pacis conditiones victis impositas aspiceret.

[ocr errors]

Hospiti igitur tot tantisque tropæis atque alacri qua fruitur senectute venerabili-fausta omnia et felicia omnia comprecamuret cum apud suos reversus in otium quod meruit, se contulerit, reminiscatur aliquando nos eum grata inente excoluisse-reminiscatur aliquando nos, homines scilicet studiis, et literis deditos, in eum hoc qualecunque sit Academici honoris contulisse, ob egregia quæ in liberanda Europa navavit opera.

Quod reliquum est, hunc præsento vobis ut admittatur ad gradum Doctoris in Jure Civili honoris causa.

At the close of each of the Professor's Speeches, the Illustrious Personage, who was the subject of it, was admitted by the Chancellor to his Degree in the usual form, and conducted to his seat amongst the Doctors.

The following Verses in honour of the occasion were then recited by Junior members of the University:

ΘΥΓΑΤΕΡ Διὸς ὑψίστου,
θνατοῖσιν ἐπουρανίοισί τ ̓ ἐν ἴ
σω τιομένα, σεμνὰ Δίκα
ἃ χερὶ δαιμονίᾳ ἀναμαρτή
τῳ μεγάλων ἀνάκτων

μεγάλας κατευθύνεις τύχας,
τοὺς μὲν ἐπ ̓ ἄκραν
εὐπραγίας τε καὶ εὐαμερίας
τιθεῖσα κορυφάν

« AnteriorContinuar »