Titi Lucretii Cari De rerum natura in usum Tironum

Portada
ex officina asceterii Salesiani, 1872 - 86 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 62 - ... sunt omnia cordi. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni 1395 tempora pingebant viridantis floribus herbas.
Página 13 - ... volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Página 34 - Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque < revertit >, quippe foris nilo melius qui sentiat esse. Currit agens mannos ad villam praecipitanter, auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit.
Página 77 - Multaque praeterea mortis tum signa dabantur, perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus vultus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque, per fauces rauca vix edita tussi.
Página 57 - Memmi. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami, et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum. : >Ss posterius ferri vis est aerisque reperta. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, quo facilis magis est natura et copia maior.
Página 29 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: «quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles?
Página 64 - Nimirum, quia non cognovit, quae sit habendi Finis, et omnino quoad crescat vera voluptas : Idque minutatim vitam provexit in altum, Et belli magnos commovit funditus aestus.
Página 32 - Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitu* quietest. denique Democritum postquam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius obtulit ipse. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit, Stellas exortus ut aetherius sol.
Página 86 - ... reddit et interdum frustratur imagine verbi. quae bene cum videas, rationem reddere possis tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola...
Página 29 - ... cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem...

Información bibliográfica