C. Cornelii Taciti Opera, Volumen3

Portada
Wells et Lilly, 1817
 

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 18 - Gradus quin etiam comitatus habet iudicio eius quem sectantur, magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites; haec dignitas-, hae vires: magno semper electorum iuvenum globo circumdari in pace decus, in bello praesidium.
Página 124 - Ciceroni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens nee satis pressus, sed supra modum exsultans et superfluens et parum Atticus videretur.
Página 14 - De minoribus rebus principes consultant ; de majoribus omnes : ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Página 15 - Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam iubendi potestate.
Página 21 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Página 11 - ... quoque nobiles imperantur. Inesse quin etiam sanctum, aliquid et providum putant, nee aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus sub divo Vespa. siano Veledam, diu apud plerosque numinis loco habitam. Sed et olim Albrunam et complures alias venerati sunt, non adulatione, nee tamquam facerent deas.
Página 124 - Brutum autem otiosum atque diiunctum; rursusque Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam
Página 13 - Auspicia sortesque ut qui maxime observant: sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si publice consulitur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens, ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur.
Página 128 - Brutum philosophiae suae relinquamus ; nam in orationibus minorem esse 6 fama sua etiam admiratores eius fatentur : nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi 15 qui et carmina eorundem miratur.
Página 7 - Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur. unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida.

Información bibliográfica