M. T. Ciceronis Ad quintum fratrem dialogi tres de oratore: ex editionibus Oliverti et Ernesti, accedunt notæ anglicae, Volumen1

Portada
Perkins et Marvin, 1838
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 117 - Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus' esse dicitur. hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio....
Página 93 - Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit; ,sed' inquit ,ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer...
Página 134 - Nam quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? deinde ne quid veri non audeat?
Página 59 - Ego hanc vim intelligo," said Cicero, " esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse, atque id egisse ; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum.
Página 26 - Unum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, afferant proprium : compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinctam. Haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est, 51 aut omnium irrisione ludatur.
Página 19 - Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus. 33 Quam ob rem quis hoc non iure miretur, summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat...
Página 15 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio ; quae, nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quamdam habet elocu21 tionem, et paene puerilem.
Página 60 - Caput autem est, quod, ut vere dicam, minime facimus — est enim magni laboris, quem plerique fugimus — , quam plurimum scribere.
Página 62 - Postea mihi placuit, eoque sum usus adolescens, ut summorum oratorum graecas orationes explicarem. Quibus lectis hoc assequebar, ut, cum ea, quae legerem graece, latine redderem, non solum optimis verbis uterer, et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dummodo essent idonea.

Información bibliográfica