T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex, Volumen1G. Bell and sons, 1905 |
Otras ediciones - Ver todas
Términos y frases comunes
31 Camb added animi archetype artus auras auris Avanc Avancius Bentl Bern Brix caeli caelum calor Candidus Catullus cernere change circum comp coorta copy corpore corpus corr Creech denique edition editors first fit uti Flor followed found genus great have Heins igitur ignis inane ipsa Junt Lach Lachmann Lamb Lambinus later lost Lucr Lucretius lumina made magis mare Marullus materiai membra motus multa natura Nauger necessest neque Nicc nilo nunc omne omnibus omnis once Othob passage perhaps place poem Politian Pont Pontanus porro posse possint praeterea quaecumque quaeque quoniam ratione read reading reads rebus right rightly saecla saepe same says see notes seems semina sense sensus simulacra sine sint solis tamen tellus tempore terra text think tibi umor usque adeo venti Verona verse videmus Voss vulg word words written wrongly
Pasajes populares
Página 42 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Página 159 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat...
Página 209 - Tum porro puer. ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
Página 151 - Optima nec dulces occurrent oscula nati Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. Non poteris factis florentibus esse, tuisque Praesidium. Misero misere' aiunt ' omnia ademit Una dies infesta tibi tot praemia vitae.' Illud in his rebus non addunt ' nec tibi earum Iam desiderium rerum super insidet una.
Página 40 - ... te sociam studeo scribendis versibus esse quos ego de rerum natura pangere conor Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Página 152 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges ? quid mortem congemis ac fles ? nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interfere, cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem...
Página 197 - ... aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in vultuque videt vestigia risus.
Página 121 - ... artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis ? Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, 10 floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
Página 54 - ... tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, 460 tum quae res instet, quid porro deinde sequatur. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst semotum ab rerum motu placidaque quiete.
Página 208 - ... quos quaeque darent motus pepigere profecto, sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare...