Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Excutior somno, simulacraque noctis adoro:

Nulla caret fumo Thessalis ara meo:

Tura damus, lacrimamque super, qua sparsa relucet, Ut solet adfuso surgere flamma mero.

115 Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, Languida laetitia solvar ab ipsa mea?

120

Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
Militiae referas splendida facta tuae?

Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
Multa tamen rapies oscula, multa dabis.
Semper in his apte narrantia verba resistunt:

Promptior est dulci lingua refecta mora.

Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque, Spes bona sollicito victa timore cɛdit.

125 Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
Me movet invitis ire paratis aquis.

Quis velit in patriam vento prohibente reverti ?
A patria pelago vela vetante datis !

Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
130 Quo ruitis? Vestras quisque redite domos!
Quo ruitis, Danai? Ventos audite vetantis !
Non subiti casus, numinis ista mora est.
Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
Dum licet, Inachiae vertite vela rates!
135 Sed quid ago revocans? omen revocantis abesto,
Blandaque compositas aura secundet aquas.

113 e quae. 114 V a fuso. 116 e tristitia.

122

eVM referre. Pa Madv. refecta. 135 e Sed quid ego revoco? levum procul omen abesto. V sed quid ego revoco haec ? omen revocantis abesto. MPa sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto! Cur G leseratur equidem non video.

Troasin invideo, quae sic lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit.
Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
Imponet galeam barbaraque arma dabit.

Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet:
Hoc genus officii dulce duobus erit...
Producetque virum, dabit et mandata reverti,

Et dicet referas ista fac arma Iovi!'
Ille, ferens dominae mandata recentia secum
Pugnabit caute, respicietque domum.
Exuet haec reduci clipeum, galeamque resolvet,
Excipietque suo corpora lassa sinu.

Nos sumus incertae. nos anxius omnia cogit,
Quae possunt fieri, facta putare timor.
Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
Quae referat vultus est mihi cera tuos
Illi blanditias, illi tibi debita verba

Dicimus, amplexus accipit illa meos.

140

145

150

Crede mihi, plus est quam quod videatur imago:
Adde sonum cerae, Protesilaus erit.

155

Hanc specto, teneoque sinu pro coniuge vero,
Et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,
Perque pares animi coniugiique faces,
Perque, quod ut videam canis albere capillis,
Quod tecum possis ipse referre, caput,
Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
Sive... quod heu timeo, sive superstes eris.
Ultima mandato claudetur epistula parvo:

Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!

166 eM sit tibi...sit

137 eV Troadas. 147 eV exeret et. mihi. Pa si tibi e nonnull. codd. cui assentior.

160

165

ΤΟ

XIV.

HYPERMNESTRA LYNCEO.

MITTIT Hypermnestra de tot modo fratribus uni. Cetera nuptarum crimine turba iacet.

Clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis :
Est mihi supplicii causa, fuisse piam.

5 Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
Sum rea laudarer, si scelus ausa forem.
Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti.
Non piget inmunes caedis habere manus.
Me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces:
Aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
Ut qua non cecidit vir nece, nupta cadam :
Non tamen, ut dicant morientia 'paenitet' ora,
Efficiet. non est, quam piget esse piam.
15 Paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores.
Hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis,
Et subitus dextrae praepedit orsa tremor.
Quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
Scribere de facta non sibi caede timet.

20

Sed tamen experiar. Modo facta crepuscula terris,
Ultima pars lucis, primaque noctis erat:
Ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi,
Et socer armatas accipit ipse nurus.

1 eV hypermestra. Sic ubique. 3 e durisque. 5 eV dimittere. 12 € cadat. 14 Madv. pia. 15 € danaum sceleris. 17 e attonitu. 18 € timor. 22 eV noctis...lucis. 24 € ille.

Undique conlucent praecinctae lampades auro:
Dantur in invitos impia tura focos:

Vulgus 'Hymen, Hymenaee' vocant. fugit ille vocantis,
Ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua.

Ecce mero dubii, comitum clamore frequentes,
Flore novo madidas impediente comas,

In thalamos laeti... thalamos, sua busta!... feruntur,
Strataque corporibus, funere digna, premunt.
Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant,
Securumque quies alta per Argos erat:
Circum me gemitus morientum audire videbar...
Et tamen audieram, quodque verebar, erat.
Sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit,
Inque novo iacui frigida facta toro.

Ut leni zephyro graciles vibrantur aristae,
Frigida populeas ut quatit aura comas,

25

30

35

40

Aut sic, aut etiam tremui magis. Ipse iacebas,
Quaeque tibi dederam vina, soporis erant.
Excussere metum violenti iussa parentis:
Erigor, et capio tela tremente manu.

Non ego falsa loquar. ter acutum sustulit ensem,
Ter male sublato reccidit ense manus.
Admovi iugulo... sine me tibi vera fateri...
Admovi iugulo tela paterna tuo:

45

Sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis,
Castaque mandatum dextra refugit opus.

27 eV hymenea.

31 e in thalamos laeti juvenes.

42

Pa plena. Vide quod explicavit ille. Mihi quidem falsum esse eo videtur, quod Hypermnestra non dormit sed trepida vigilat. 46 e Concidit. V decidit. Pa recidit. Reccidit=rececidit; ut rettulit pro retetulit.

50

Purpureos laniata sinus, laniata capillos

Exiguo dixi talia verba sono

Saevus, Hypermnestra, pater est tibi. iussa parentis
Effice. germanis sit comes iste suis.

55 Femina sum et virgo, natura mitis et annis:
Non faciunt molles ad fera tela manus.
Quin age, dumque iacet, fortis imitare sorores:
Credibile est caesos omnibus esse viros.

60

Si manus haec aliquam posset committere caedem, Morte foret dominae sanguinolenta suae.

Aut meruere necem patruelia regna tenendo

Quae tamen externis danda forent generis ? Finge viros meruisse mori. quid fecimus ipsae ? Quo mihi commisso non licet esse piae?

65 Quid mihi cum ferro ? quid bellica tela puellae ? Aptior est digitis lana colusque meis.'

70

Haec ego. dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur Deque meis oculis in tua membra cadunt.

Dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,

Paene manus telo saucia facta tua est.

Iamque patrem famulosque patris lucemque timebam. Expulerunt somnos haec mea dicta tuos, 'Surge age, Belide, de tot modo fratribus unus! Nox tibi; ni properas: ista perennis erit.' 75 Territus exsurgis; fugit omnis inertia somni: Aspicis in timida fortia tela manu.

61 e haut. V quid.

ut videtur corruptus: nihil habeo. 63 € necem. expulerant.

62 På regna tenenda forent. Locus autem muto quum nihil exploratum 64 €V piam. 67 € mea.

72 €V

« AnteriorContinuar »