Imágenes de páginas
PDF
EPUB

A iuvene et cupido credatur reddita virgo?
Unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo.
Vim licet appelles, et culpam nomine veles:

Quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
At manet Oenone fallenti casta marito:
Et poteras falli legibus ipse tuis.

Me satyri celeres... silvis ego tecta latebam...

Quaesierant rapido, turba proterva, pede,
Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
Faunus, in inmensis qua tumet Ida iugis.
Me fide conspicuus Troiae munitor amavit,
Admisitque meas ad sua dona manus.
Quaecumque herba potens ad opem radixque medendi
Utilis in toto nascitur orbe, mea est.

Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis:
Deficior prudens artis ab arte mea.

Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas
Fertur, et e nostro saucius igne fuit.
Quod nec graminibus tellus fecunda creandis,
Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
Et potes, et merui. dignae miserere puellae!
Non ego cum Danais arma cruenta fero.
Sed tua sum tecumque fui puerilibus annis,
Et tua, quod superest temporis, esse precor.

130 E hec. 132 € illa. 135 E tuta. casta superscr. 140-5 Sex versus obelo damnat M. quorum jactura levis est, praesertim pueris. 146 e admovit. E manus-meas. 150 E deficio. e destituor. 151-2 damnat M. 151 E fareas. € per herbas. 153 Ee quod neque. 158 E temporibus peto.

130

135

146

150

155

ΙΟ

15

20

VI.

HYPSIPYLE IASONI.

LITTORA Thessaliae reduci tetigisse carina
Diceris auratae vellere dives ovis.

Gratulor incolumi, quantum sinis. hoc tamen ipso
Debueram scripto certior esse tuo.
5 Nam ne pacta tibi praeter mea regna redires,
Cum cuperes, ventos non habuisse potes.
Quamlibet adverso signatur epistola vento.
Hypsipyle missa digna salute fui.

Cur mihi fama prior, quam nuntia litera venit?

Isse sacros Martis sub iuga panda boves,
Seminibus iactis segetes adolesse virorum,
Inque necem dextra non eguisse tua:

Pervigilem spolium pecudis servasse draconem,
Rapta tamen forti vellera fulva manu...

Haec

ego si

possem

timide credentibus 'ista

Ipse mihi scripsit' dicere, quanta forem!
Quid queror officium lenti cessasse mariti?
Obsequium, maneo si tua, grande tuli.
Barbara narratur venisse venefica tecum,
In mihi promissi parte recepta tori.
Credula res amor est. utinam temeraria dicar
Criminibus falsis insimulasse virum.

Nuper ab Haemoniis hospes mihi Thessalus oris
Venerat. et tactum vix bene limen erat,

VI. E ita incipit: E'pnias ypsiphile bachi genus esone nato Dicit. et in verbis pars quota mentis erat. 3 Pa ipsum. 5 V quidem pro tibi. 7 EeV quaelibet...signetur. 9 E€ 15 e hoc. 20 E futura. recepta superscr.

litera nuntia.

'Aesonides' dixi 'quid agit meus?' Ille pudore
Haesit, in opposita lumina fixus humo.
Protinus exilui, tunicisque a pectore ruptis
'Vivit, an' exclamo 'me quoque fata vocant?'
Vivit' ait. timidum quod amat,-iurare coegi:
Vix mihi teste deo credita vita tua est.
Utque animus rediit, tua facta requirere coepi
Narrat aënipedes Martis arasse boves,
Vipereos dentes in humum pro semine iactos,

Et subito natos arma tulisse viros:
Terrigenas populos civili marte peremtos
Inplesse aetatis fata diurna suae.
Devicto serpente; iterum, si vivat Iason,
Quaerimus. alternant spesque timorque fidem.
Singula dum narrat, studio cursuque loquendi
Detegit ingenio vulnera nostra suo.
Heus, ubi pacta fides? ubi connubialia iura,
Faxque, sub arsuros dignior ire rogos?

Non ego sum furto tibi cognita. pronuba Iuno
Affuit et sertis tempora vinctus Hymen.

25

30

35

40

At mihi nec Iuno, nec Hymen, sed tristis Erinys 45
Praetulit infaustas sanguinolenta faces.

Quid mihi cum Minyis, quid cum Tritonide pinu?
Quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea?

27 € om. que.

28 Ee trahunt.

29 E

31

26 E opposi. secutus sum. e timide quod ait. MPa timidumque mihi. e virque rediit animus. 32 EV narrat et aeripides. e aeripedes. 34 E natus. 36 E facta. fata superscr. devictus serpens. Et M. qui tamen 31-38 damnat. 38 E post 62 exhibet. 40 Ee facta tuo. 42 E dignion re. 44 E sertis superscr.

vivit.

ubi est.

tritonide.

cum super,

48 E nativita.

37 E

E

41 E

47 E quid

Non erat hic aries villo spectabilis aureo, 50 Nec senis Aeetae regia Lemnos erat. Certa fui primo... sed me mala fata trahebant... Hospita feminea pellere castra manu. Lemniadesque viros, nimium quoque, vincere norunt. Milite tam forti vita tuenda fuit.

Χ

55 Urbe virum iuvi, tectoque animoque recepi.

Hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiemps. Tertia messis erat, cum tu dare vela coactus Implesti lacrimis talia verba tuis:

'Abstrahor, Hypsipyle. sed dent modo fata recursus, бо Vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero. Quod tamen e nobis gravida celatur in alvo, Vivat, et eiusdem simus uterque parens.' Hactenus. et lacrimis in falsa cadentibus ora Cetera te meinini non potuisse loqui.

65 Ultimus e sociis sacram conscendis in Argon:
Illa volat. ventus concava vela tenet.
Caerula propulsae subducitur unda carinae:
Terra tibi, nobis aspiciuntur aquae.

70

In latus omne patens turris circumspicit undas:
Huc feror, et lacrimis osque sinusque madent.
Per lacrimas specto. cupidaeque faventia menti
Longius adsueto lumina nostra vident.
Adde preces castas, inmixtaque vota timori,
Nunc quoque te salvo persoluenda mihi...

49 e fulvo...auro. EV villo...auro. carta. EeV mea fata.

50 E oete.

53 E norant. 54 M causa.

juvi ex optima conj. Pa edidi. EeVM vidi.

51 E 55

56 e bis aestas.

65 M concedis. EPa Argo. 71 EV cupidae...amanti. nimiumque faventia menti. 73 E timoris. € verba.

salvos sunt agitanda, supersc. persoluenda. e viro.

74 E

Vota ego persolvam? votis Medea fruetur?

Cor dolet, atque ira mixtus abundat amor.
Dona feram templis, vivum quod Iasona perdo?
Hostia pro damnis concidat icta meis?
Non equidem secura fui; semperque verebar,
Ne pater Argolica sumeret urbe nurum.
Argolidas timui. nocuit mihi barbara pelex.
Non expectata vulnus ab hoste tuli.

Nec facie meritisque placet, sed carmina novit:
Diraque cantata pabula falce metit.

Illa reluctantem cursu deducere Lunam
Nititur, et tenebris abdere Solis equos.
Illa refrenat aquas, obliquaque flumina sistit:
Illa loco silvas vivaque saxa movet.
Per tumulos errat passis discincta capillis,
Certaque de tepidis colligit ossa rogis.
Devovet absentis, simulacraque cerea fingit,
Et miserum tenuis in iecur urget acus,
Et quae nescierim melius. Male quaeritur herbis
Moribus et forma conciliandus amor.
Hanc potes amplecti, thalamoque relictus in uno
Impavidus somno nocte silente frui?

Scilicet ut tauros, ita te iuga ferre coegit:
Quaque feros anguis, te quoque mulcet ope.

75 E ergo.

Ee concidet.

78

Mede, a superscr. 77 EεV perdam. 81 Ee argolicas. 82 EeV expectato. E oste.

83 e non meritis facieque. V carmine movit, et sic superscr. in 86 € addere. E adre. 88 93 EEV mage. 94 E

E. 84 E papula (cf. 7, 142).

E viva, que superscr. 89 E sparsis. 98 E quamque sub rasura.

mobilis.

*

75

80

85

90

95

« AnteriorContinuar »