Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ibis, et...o miseram...cui me, violente, relinquis, Quis mihi desertae mite levamen erit? Devorer ante, precor, subito telluris hiatu, Aut rutilo missi fulminis igne cremer, 65 Quam sine me Phthiis canescant aequora remis, Et videam puppes ire relicta tuas.

Si tibi iam reditusque placent patriique penates, Non ego sum classi sarcina magna tuae. Victorem captiva sequar, non nupta maritum: 70 Est mihi, quae lanas molliat, apta manus. Inter Achaeïadas longe pulcherrima matres In thalamos coniunx ibit eatque tuos, Digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote, Cuique senex Nereus prosocer esse velit. 75 Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus, Et minuent plenas stamina nostra colos. Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor, Quae mihi nescio quo non erit aequa modo, Neve meos coram scindi patiare capillos, 80 Et leviter dicas 'haec quoque nostra fuit.' Vel patiare licet, dum ne contempta relinquar: Hic mihi vae miserae concutit ossa metus. Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae, Et iacet ante tuos Graecia maesta pedes. 85 Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis. Quid lacerat Danaas impiger Hector opes?

[blocks in formation]

Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
Et preme turbatos Marte favente viros.
Propter me mota est, propter me desinat ira:

Simque ego tristitiae causa modusque tuae.
Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris.
Coniugis Oenides versus in arma prece est.
Res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba
Devovit nati spemque caputque parens.
Bellum erat. ille ferox positis secessit ab armis,
Et patriae rigida mente negavit opem.

Sola virum coniunx flexit. Felicior illa!

At mea pro nullo pondere verba cadunt.
Nec tamen indignor. nec me pro coniuge gessi
Saepius in domini serva vocata torum.

Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat:
'Servitio' dixi 'nominis addis onus.'

Per tamen ossa viri subito male tecta sepulchro,
Semper iudiciis ossa verenda meis,

90

95

100

Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum, 105
Qui bene pro patria cum patriaque iacent,
Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
Perque tuos enses, cognita tela meis,

Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
Iuro. fallentem deseruisse velis.

Si tibi nunc dicam, 'fortissime, tu quoque iura
Nulla tibi sine me gaudia facta,' neges.

87 E arma cape Aeacide sed ne finiat tamen...errore e v. 89

contracto.

89 E finiat.

97 E Tola. V flexit conjux. 107 E quod.

92 V Aeacides. 95 E bello. 101 e me memini quondam.

ΙΙΟ

115

120

At Danai maerere putant. Tibi plectra moventur, Te tenet in tepido mollis amica sinu.

Et si quis quaerat, quare pugnare recuses;

Pugna nocet. citharae noxque Venusque iuvant. Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,

Threiciam digitis increpuisse lyram,

Quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam, Et galeam pressa sustinuisse coma.

Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,

Partaque bellando gloria dulcis erat.

An tantum, dum me caperes, fera bella probabas,
Cumque mea patria laus tua victa iacet?

125 Di melius! validoque, precor, vibrata lacerto
Transeat Hectoreum Pelias hasta latus!
Mittite me, Danai. dominum legata rogabo,
Multaque mandatis oscula mixta feram.

130

Plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes,

Plus ego quam Teucri...credite!...frater agam. Est aliquid, collum solitis tetigisse lacertis, Praesentisque oculos admonuisse sinu. Sis licet immitis, matrisque ferocior undis, Ut taceam, lacrimis comminuere meis. 135 Nunc quoque...sic omnes Peleus pater impleat annos, Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis!... Respice sollicitam Briseida, fortis Achille, Nec miseram lenta ferreus ure mora.

123 €.

115 eV et si quis quaerat. M et quisquam quaerit. Pa Si quis jam. E et quisquis quaerit. E recusset. 116 E juvat. 117 E puella. 119 E om. clipeos, add. 2 man. parabas. 127 dominum Danai. 128 E dabo. 132 e praesentes. EePa sinu. 136 V sic erat. Madv. arma patris.

tenuisse. sinum.

131 e

Madv. sui.

M

E in arma.

Aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,
Quam sine te cogis vivere, coge mori.
Utque facis, coges. abiit corpusque colorque
Sustinet hoc animae spes tamen una tui:
Qua si destituor, repetam fratresque virumque ;
Nec tibi magnificum femina iussa mori.
Cur autem iubeas? Stricto pete corpora ferro:

Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat.
Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,

Ensis in Atridae pectus iturus erat.
A! potius serves nostram, tua munera, vitam.
Quod dederas hosti victor, amica rogo.
Perdere quos melius possis, Neptunia praebent
Pergama. materiam caedis ab hoste pete.
Me modo, sive paras impellere remige classem,
Sive manes, domini iure venire iube.

IV.

PHAEDRA HIPPOLYTO.

QUA, nisi tu dederis, caritura est ipsa salutem
Mittit Amazonio Cressa puella viro.

Perlege quodcumque est. Quid epistola lecta nocebit?
Te quoque in hac aliquid quod iuvet, esse potest.
His arcana notis terra pelagoque feruntur.
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.

139 Ee at. 142 e sustinet haec animi.....mei. V hoc animi
...tibi. In comment. V. legit animae. 143 V destituar.
144 E uissa. 146 e fuso. 149 EV at.
150 e quam. E hostis. 153 E implere.
1 EeV salutem. MPa salute. 3 E om. est.

e aut. E vita.
154 eV more.
4 E uiuet,

leta.

140

145

150

5

10

Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
Lingua, ter in primo destitit ore sonus.
Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori.
Dicere quae puduit, scribere iussit amor.

Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum :
Regnat et in dominos ius habet ille deos.
Ille mihi primo dubitanti scribere dixit

'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
15 Adsit, et ut nostras avido fovet igne medullas,
Figat sic animos in mea vota tuos.

20

25

30

Non ego nequitia socialia foedera rumpam.

Fama... velim quaeras... crimine nostra vacat.
Venit amor gravius, quo serius: urimur intus:
Urimur, et caecum pectora vulnus habent.
Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos,
Frenaque vix patitur de grege captus equus,
Sic male vixque subit primos rude pectus amores,
Sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
Ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis:
Quae venit exacto tempore, peius amat.
Tu nova servatae carpes libamina famae:

Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis
Et tenui primam delegere ungue rosam.
Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
Candor ab insolita labe notandus erat,

At bene successit, digno quod adurimur igni.
Peius adulterio turpis adulter obest.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »