Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

vII, 165 Pythia lege Phthia.

VIII, 120 critical note, add Pa. quod se.
Ix, 88 incubat...laedit, lege incubet...laedat.
Ix, 149 critical note, add eV jussus.

p. 71.

XIII, 34 ut illuc lege huc illuc.

p. 85.

Note on 1, 45 micant lege micat.

p. 89.

Note on 1, 103 Emmaeus lege Eumaeus.

p. 123. Note on 4, 109 for opportunity lege opportunely.

EPISTULAE.

I.

PENELOPE ULIXI.

HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe.
Nil mihi rescribas. at tamen ipse veni.
Troia iacet certe, Danais invisa puellis.

Vix Priamus tanti totaque Troia fuit.

O utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat,
Obrutus insanis esset adulter aquis!
Non ego deserto iacuissem frigida lecto,
Non quererer tardos ire relicta dies:
Nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem
Lassasset viduas pendula tela manus.

Quando ego non timui graviora pericula veris?
Res est solliciti plena timoris amor.

In te fingebam violentos Troas ituros.
Nomine in Hectoreo pallida semper, eram.

5

10

Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum, 15 Antilochus nostri causa timoris erat:

1 Pa haec. EeV hanc.

2 E sed tamen. eV attamen.

Pa ut tamen: ipse. 5 EeV tunc. Telamone sed a superscr 9 e non. 10 e lassarent. EV

6 E insanus. 8 EeV nec.

lassaret.

13 E vilentos.

20

Sive, Menoetiaden falsis cecidisse sub armis,
Flebam successu posse carere dolos.
Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam,
Tlepolemi leto cura novata mea est.

Denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis,
Frigidius glacie pectus amantis erat.

Sed bene consuluit casto deus aequus amori. Versa est in cineres sospite Troia viro. 25 Argolici rediere duces. altaria fumant: Ponitur ad patrios barbara praeda deos. Grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis: Illi victa suis Troica fata canunt. Mirantur iustique senes trepidaeque puellae: 30 Narrantis coniunx pendet ab ore viri. Atque aliquis posita monstrat fera praelia mensa, Pingit et ex uo Pergama tota mero: 'Hac ibat Simois, hact Sigeïa tellus, Hic steterat Priami regia celsa senis: 35 Illic Aeacides, illic tendebat Ulixes:

40

Hic lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior te quaerere misso
Retulerat gnato Nestor, at ille mihi.
Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo,

28 E illic.

ut videtur. 34 E cella.

32 Pro mero Sedlmayer metro E attribuit: falso
33 Sic E&M. Pa haec. V hic. E sigeia porta.
36 Sic Pa e. EVM alacer missos.
40 E dolon. Pa vigil. Mihi quidem

delonaque cesus.

39 E

placet illud Tyrellii lucro. Dolon enim non dolo sed lucro periit. Cf. II. x. 401.

Totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
At bene cautus eras et memor ante mei?
Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
Ilios, et murus quod fuit esse solum,
Si maneo qualis Troia durante manebam,
Virque mihi dempto fine carendus abest?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
Incola captivo quae bove victor arat.
Iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus:
Semisepulta virum curvis feriuntur aratris

Ossa. ruinosas occulit herba domos.

Victor abes. nec scire mihi, quae causa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
Quisquis ad haec vertit peregrinam littora puppim,
Ille mihi de te multa rogatus abit:
Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.
Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,
Misimus. incerta est fama remissa Pylo.
Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri.
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
Utilius starent etiam nunc moenia Phoebi.
Irascor votis heu levis ipsa meis!

Scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
Et mea cum multis iuncta querella foret.

48 e Ilion. Pro esse EeV ante.

50 E erit. 62 Sic eVPa. 64 Om. E, additur

E nota. M novata. 63 E ad Neleia.

[blocks in formation]

45

50

55

60

65

70

« AnteriorContinuar »