Imágenes de páginas
PDF
EPUB

30

Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,

Et relegatas sine sede Musas

Jam pene totis finibus Angligenum;
Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna:

Nam te Roüsius sui

STROPHE III.

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogatque venias ille, cujus inclyta

Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis ;

35

[blocks in formation]

Quæstorque gazæ nobilioris,

55

Quam cui præfuit lön,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,

Ion Actæa genitus Creusa.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,

Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,

Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latina

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

60

65

70

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roüsi;

75

56 Ion] See the Ion of Euripides, 185, seq. 1146, seq. and Phon.

228. Euripides calls Ion youσoqúlaxa, 54. Warton.

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe

Turba legentum prava facesset:

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

80

85

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατά σχέσιν, partim ἀπολελευμένα. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

THE END.

« AnteriorContinuar »