T. Lucreti Cari De rerum natura liber primus

Portada
Società editrice Dante Alighieri di Albrighi, Segati e C., 1904 - 186 páginas
 

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 148 - Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. nee me animi fallit quam sint obscura ; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor, et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 925 avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
Página 41 - ... laborem suadet, et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis. 145 Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Página 27 - Denique per maria ac montis fluviosque rapacis frondiferasque domos avium camposque virentis omnibus incutiens blandum per pectora amorem efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Página 28 - Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni omnibus ornatum voluisti excellere rebus. Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem. Effice ut interea fera moenera militiai per maria ac terras omnis sopita quiescant. Nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis...
Página 29 - ... pascit amore avidos inhians in te, dea, visus, eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Página 31 - Memmi clara propago talibus in rebus communi desse saluti. * quod superest, vacuas auris animumque sagacem 50 semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
Página 150 - ... recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Página 37 - Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret...
Página 36 - Ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur, et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se...
Página 32 - ... quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.

Información bibliográfica