T. Lucretii Cari de rerum natura libri sex: ad fidem codicis canoniciani nunc primum emendati

Portada
J.H. Parker, 1852 - 227 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 194 - Inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
Página 191 - ... aetas commutat tempora rerum : quod fuit in pretio, fit nullo denique honore ; porro aliud succedit et <e> contemptibus exit inque dies magis appetitur floretque repertum laudibus et miro est mortalis inter honore.
Página 5 - ... naturae primus portarum claustra cupiret. Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Página 199 - ... rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Página 182 - ... et Venus in silvis iungebat corpora amantum ; conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque impensa libido vel pretium, glandes atque arbuta vel pira lecta.
Página 37 - ... sed nil dulcius est bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena...
Página 30 - Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. nec me animi fallit quam sint obscura ; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 925 avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
Página 191 - Memmi. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami, et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum.
Página 7 - Ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur, et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas...
Página 8 - ... quippe ita formido mortalis continet omnis, quod multa in terris fieri caeloque tuentur quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.

Información bibliográfica