Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CHRONOLOGICAL SUMMARY.

B.C.

229. Death of Hamilcar, the Carthaginian general in Spain; Hasdrubal succeeds to his place.

228. Roman treaty with Hasdrubal.

221. Death of Hasdrubal. Hannibal takes the command in

Spain.

219. Saguntum taken by Hannibal.

218. Hannibal marches through Spain, crosses the Rhone and passes the Alps.

Battles of Ticinus and Trebia.

Successes of Cn. Scipio in Spain.

217. Defeat and death of C. Flaminius at L. Trasimene. Hannibal marches through Central Italy.

The cautious policy of Q. Fabius Maximus.
Hannibal winters in Apulia.

216. Battle of Cannæ.

Revolt of Italian allies.

LIBER XXI.

[ocr errors]

character of the

IN parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique The memorable sunt rerum scriptores, bellum maxime Second Punic war omnium memorabile, quæ unquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores 2 opibus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope maiori- 3 bus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pœnis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme 4 novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris, iure iurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Ange- 5

C. L..

1

bant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, intercep2 tam. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque apros ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico which was post- imperio gessit, ut apparere's, maius eum, by the death of quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt.

2

3

poned for a while

Hamilcar.

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, 4 flore ætatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane 5 voluntate principum, in imperio positus. Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conHasdrubal, his ciliandisque per amicitiam principum no

successor in com

the influence of

mand, extended vis gentibus quam bello aut armis rem 6 Carthage in Spain Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; comprensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante lætitia dolores ridentis etiam speciem 7 præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusquc

[ocr errors]

imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis. inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

and was succeeded by the youthful

Hannibal who had served under him.

2

In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin 3 prærogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, ** favor plebis sequebatur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis prin- 3 ceps, "Et æquum postulare videtur" inquit "Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum." Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes 4 convertisset, "Florem ætatis" inquit "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Ha- 5 milcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus? Ego istum iuvenem domi tenendum 6 sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere æquo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet." Pauci, ac ferme opti- 4 mus quisque, Hannoni assentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hannibal's popularity and characHamilcarem iuvenem redditum sibi ve- ter. teres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque

2

3

in oculis, habitum oris lineamentaque intueri.

Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum 4 imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus 5 confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci po6 terat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in prælium ibat, ultimus con9 serto prœlio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

7

8

10

5

With a view to

Ceterum, ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum war with Rome he mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarern,

2 reduces the Olca

des

« AnteriorContinuar »