Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, 8 ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro mœnibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes 9 operaque hostium animus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant 10 quam Pani. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur. 8 Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro and pushed for coortum est bellum, pluribusque partibus, ward vigorously. vix accipientibus quibusdam opera locis, 3 vineæ cœptæ agi admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; (ad centum quinquaginta 4 millia habuisse in armis satis creditur ;) oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri 5 cœpti sunt; non sufficiebant itaque. Iam feriebantur arietibus muri quassatæque multæ partes erant ; una continentibus ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore 6 ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Pœni, qua, velut si pariter utrosque murus 7 texisset, ita utrinque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius con

2

seri solent, sed iustæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat, 8 Pœno cepisse iam se urbem, si paulum annitatur, credente, Saguntinis pro nudata manibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et 9 conferti magis utrinque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Phalarica erat Saguntinis missile telum 10 hastili abiegno et cetera tereti præterquam ad extremum, unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum medium accensum mitteretur conceptum- 12 que ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus præbebat. Quum diu anceps fuisset certamen, et Sa- 9 guntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Pœnus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

The Roman am

II

2

Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; 3 quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros bassadors inter tot tam effrenatarum gentium arma,

with

whom Hannibal refused to treat

nec Hannibali in tanto discrimine rerum operæ esse legationes audire. Apparebat, non admissos protinus 4 Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad

2

3

4

of the strong protest of Hanno,

principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo 10 Romano posset. Itaque, præterquam quod admissi went on to Car- auditique sunt, ea quoque vana atque irthage, but in spite rita legatio fuit. Hanno unus adversus senatum causam fœderis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum assensu audientium egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fœdera. “Iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur fœdere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore bello rupta fœdera 6 sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad nos venerunt; res ex fœdere repetunt; ut publica fraus absit, auc7 torem culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, quum cœperint, vereor, ne perseverantius sæviant. Egates insulas Erycemque ante oculos proponite, quæ terra marique per 8 quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic

5

10

dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fœdere, sicut nunc Sagunto non abstinemus ; vicerunt ergo dii homines et, id de quo verbis ambi- 9 gebatur, uter populus fœdus rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet ; Carthaginis mœnia quatit ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet ali- 11 quis. Scio neam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tanquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum 12 solum ad piaculum rupti fœderis, sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam 13 mittendos, qui senatui satisfaciant; alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fœdere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno." Quum Hanno perorasset, nemini omnium 11 certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque the senate of Carlocutum arguebant Hannonem quam Flac- thage refused to cum Valerium, legatum Romanum. Re- their general. sponsum inde legatis Romanis est, bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Ro

stay the action of

2

3

manum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat.

Dum Romani tempus terunt legationibus mitten

dis, Hannibal, quia fessum militem prœliis

The siege goes on operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe præmio4 rum accendit; ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti 5 videretur posse. Saguntini ut a prœliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum op6 pidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire pote7 rant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quæ quum admota, catapultis ballistisque 8 per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod cœmenta non calce durata erant, sed interlita luto, structuræ 9 antiquæ genere. Itaque latius, quam qua cæderetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in 10 urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt, collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro

« AnteriorContinuar »