Imágenes de páginas
PDF
EPUB

and was succeeded

66

imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin 3 prærogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, * * favor plebis sequebatur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque Hannibal'who had

by the res etiam in senatu fuerat. Barcinis ni- served under him. tentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis prin- 3 ceps, "Et æquum postulare videtur" inquit "Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum.” Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes 4 convertisset, Florem ætatis” nquit “Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Ha- 5 milcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus ? Ego istum iuvenem domi tenendum 6 sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere æquo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet." Pauci, ac ferme opti- 4 mus quisque, Hannoni assentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit;

larity and characHamilcarem iuvenem redditum sibi ve- ter. teres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque

Hannibal's popu

2

3

7

in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum,

habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum 4 imperatori an exercitui carior esset ; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus 5 confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat.

Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci po6 terat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata , tempora ; id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum ; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. 8 Vestitus nihil inter æquales excellens ; arma atque

equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto prælio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia

plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum 10 metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac

indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdru. bale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda viden

daque magno futuro duci esset, prætermissa. 5 Ceterum, ex quo die dux est declaratus, velut Italia

ei provincia decreta bellumque Romanum war with Rome he mandatum esset, nihil prolatandum ratus,

ne se quoque, ut patrem Hamilcarern,

9

With a view to

2

des

6

deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus op- 3 pugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines (ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, iungendoque tractus ad id bellum videri posset. Cartalam, urbem 4 opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsæ minores civitates stipendio imposito imperium accepere.

Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem Novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam stipendioque præterito 5 cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captæ; Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi ex- 7 sulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, quum se iunxissent, concitant Carpetanos, adortique Han- 8 nibalem regressum ex Vaccæis haud procul Тago flumine, agmen grave præda turbavere. Hannibal proelio 9 abstinuit, castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit, valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam vide- 10 rent, adorirentur impeditum agmen ; in ripa elephantos (quadraginta autem erant) disponit. Carpetanorum 11 cum appendicibus Olcadum Vaccæorum- and crushes the que centum millia fuere, invicta acies, si Carpetani. æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et 12

and the Vaccæi

resistance of the

[ocr errors]

multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis,

clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique 13 proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera

ripæ vis ingens equitum in flumen immissa, medio

que alveo haudquaquam pari certamine concursum, 14 quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab

inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques

corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites 15 stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna

flumine absumpta ; quidam verticoso amni delati in 16 hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus

regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris,

intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem ac17 cepit; et iam omnia trans Hiberum præter Saguntinos

Carthaginiensium erant. 6 Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam

belli causa. Certamina cum finitimis sereSaguntum fearing attack from him bantur, maxime Turdetanis. Quibus quum 2 sends envoys to

adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen iuris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud 3 dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, de re publica rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam 4 ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in

Rome

sadors can be sent

to respect the al

6

Africam traiicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta but before ambas- 5 necdum missa, omnium spe celerius Sa- to warn Hannibal guntum oppugnari allatum est. Tunc re- lies of Rome lata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum ; erant, 7 qui non temere movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent.

Hæc sententia, 8 quæ tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam fæderis rupti deposcendum.

Dum ea Romani parant consultantque, iam Sagun- 7 tum summa vi oppugnabatur. Civitas ea

the siege of Sa. 2 longe opulentissima ultra Hiberum fuit, guntum is begun sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis ; ceterum in tantas brevi creverant 3 opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis 4 passim agris, urbem tripertito aggreditur. Angulus 5 muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens ; adversus eum vineas agere instituit, per quas aries mænibus admoveri posset. ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cæptis succedebat. Et turris in

Sed 6

7

« AnteriorContinuar »