Imágenes de páginas
PDF
EPUB

per

Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido præsidio firmare eam statuit; pro II eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, Hispani in Africa, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent. Tredecim millia octingentos quinquaginta pedites cæ- 12 tratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini præsi- 13 dio esse, partim distribui Africam iubet. Simul conquisitoribus in civitates missis, quattuor millia conscripta delectæ iuventutis, præsidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet. Neque Hispaniam negligendam 22 ratus, atque id eo minus, quod haud ig narus erat, circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali 2 fratri, viro impigro, eam provinciam destinat, firmatque eam Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. Ad hæc peditum 3 auxilia additi equites Libyphonices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numida Maurique accola Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti

unus.

and Spain.

Classis præterea data ad tuendam maritimam 4 oram, quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque; sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant et triremes quinque.

5

23

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus His vision on the rediit; atque inde profectus præter Onusam way from Gades. urbem ad Hiberum maritima ora ducit. 6 Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se 7 deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis ne8 quivisse; tum vidisse post sese serpentem mira mag

nitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage 9 ferri, ac post insequi cum fragore cæli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

He crosses the
Hiberus,

Hoc visu lætus tripertito Hiberum copias traiecit, præmissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Hiberum traduxit. 2 subduingtheSpan- Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quæ subiecta Pyrenæis montibus est, subegit, oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces, quæ Hispanias Galliis iungunt, in 3 potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad

ish tribes on his

way,

præsidium obtinendæ regionis data et mille equites. 4 Postquam per Pyrenæum saltum traduci exercitus est cœptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat, non tam bello motos quam longinquitate viæ inexsuperabilique Alpium transitu.

6

Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps 5 erat, ne ceterorum etiam feroces animi and sending home unwilling continirritarentur, supra septem millia homi- gents, num domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur et ad oppidum crosses the PyreIliberri castra locat. Galli quanquam nees,

24

2

Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod ubi Hanni- 3 bali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, colloqui semet · ipsum cum iis velle; [et] vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum 4 eos in castra sua se lætum nec cunctanter and explains away se ipsum ad eos venturum; hospitem enim tribes. se Galliæ, non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuntios quidem hæc; ut vero reguli Gallorum 5 castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravanter ad Pœnum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

the fears of Gallic

In Italiam interim nihil ultra, quam Hiberum 25 transisse Hannibalem, a Massiliensium

The outbreak in
Cisalpine Gaul

provoked by the

legatis Romam perlatum erat, quum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii solli- Roman colonies of citatis Insubribus defecerunt, nec tam ob mona.

Placentia and Cre

veteres in populum Romanum iras, quam quod nuper

2

circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in 3 agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. Itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum, diffisi Placentiæ moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Ser4 vilius, M. Annius. Lutatii nomen haud dubium

est; pro Annio Servilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asi5 nam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit 6 factus. Mutinæ quum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis assideret muris, simu7 lari cœptum de pace agi; avocatique ab Gallorum principibus legati ad colloquium non contra ius modo gentium, sed violata etiam, quæ data in id tempus erat, fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi 8 obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Quum hæc de legatis nuntiata essent et Mutina præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor ira accensus effusum 9 agmen ad Mutinam ducit. Silvæ tunc circa viam erant, plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias præcipitat, multaque cum cæde suorum ægre 10 in apertos campos emersit. Ibi castra communita et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quanquam ad quingentos cecidisse satis 11 constabat. Iter deinde de integro cœptum, nec, dum

per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; 12 ubi rursus silvæ intratæ, tum postremos adorti cum

magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis 13 territandi et pavendi fuit Romanis, ut e saltu 'invio atque impedito evasere. Inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus com- 14 meatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur. Qui tumultus repens postquam 26 est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium prætorem 2 cum una legione Romana et quinque milibus sociorum, dilectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine (abscesserant enim metu hostes) Tannetum pervenit.

delay reaches Mas

silia, but too late

to check the ad-
vance of Hanni-
bal,

Et P. Cornelius, in locum eius, quæ missa cum 3 prætore erat, scripta legione nova, profec- Scipio after some tus ab urbe sexaginta longis navibus præter oram Etruriæ Ligurumque et inde Salyum montes pervenit Massiliam, et ad proximum 4 ostium Rhodani (pluribus enim divisus amnis in mare decurrit) castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenæos montes. Quem ut de Rho-5 dani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, iam 6 in Volcarum pervenerat agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi, citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro muni

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »