18 6 sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribu maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia 7 Pœnum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum 8 haud invalido præsidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datæ (neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant) et duæ Romanæ legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sex9 centis. Duas legiones Romanas et decem millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit. His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum A second embassy fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium, but without effect, M. Livium, L. Æmilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indice3 rent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Præceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, quum Hannibalem tanquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum hæc legatio verbis adhuc 5 lenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpæ exprimitur et ut a confessis res extemplo repe6 tuntur. Ego autem ncn, privato publicone consilio 2 is sent toCarthage; ΙΟ Saguntum oppugnatum sit, quærendum censeam, sed utrum iure an iniuria; nostra enim hæc quæstio atque 7 animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per fœdus fieri. Itaque quoniam discerni & placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum fœdus est a C. Lutatio consule ictum, in quo quum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis (necdum enim erant socii vestri) cautum est. At enim eo fædere, quod cum 9 Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. Adversus quod ego nihil dicturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum fœdus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro fœdus publico consilio ictum est. Si vos non tenent fœdera vestra nisi ex auctori- 11 tate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis fœdus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. Proinde 12 omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat." Tum Romanus, sinu ex toga facto, "Hic" inquit 13 "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite." Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est; et and war is de- 14 quum is iterum, sinu effuso, bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos. clared. It was idle then to Hæc directa percontatio ac denuntiatio belli magis 19 ex dignitate populi Romani visa est quam de fœderum iure verbis disceptare, ante, tum maxime Sagunto excisa. quum discuss the terms of the old treaties. Nam si verborum 2 disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore fœdere, quod mutatum est, comparan3 dum erat, quum in Lutatii fœdere diserte additum esset, ita id ratum fore, si populus censuisset, in Hasdrubalis fœdere nec exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit fœdus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam muta4 retur? Quanquam, etsi priore fœdere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis ; nam neque additum erat "iis, qui tunc essent,” nec, 5 ne qui postea assumerentur." Et quum assumere novos liceret socios, quis æquum censeret, aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur? 6 7 66 voys met with lit Legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romæ imThe Roman en peratum erat, in Hispaniam, ut adirent tle encouragement civitates et in societatem pellicerent aut among the Spanish tribes, averterent a Pœnis, traiecerunt. Ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia tædebat imperii Punici, multos trans Hiberum 8 populos ad cupidinem novæ fortunæ erexerunt. Ad Volcianos inde est ventum, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio 9 respondit: "Quæ verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthaginiensium amicitiæ præponamus, quum, qui id fecerunt, crudelius, quam Pœnus To hostis perdidit, vos socii prodideritis? Ibi quæratis socios censeo, ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinæ erunt, ne quis fidei Romanæ aut societati confidat." Inde extemplo abire finibus Volciano- 11 rum iussi, ab nullo deinde concilio Hispaniæ benigniora verba tulere. Ita nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt. In his nova terribi and none in Gaul 20 2 lisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent, ne Pœno bellum Italiæ inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus 3 maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida 4 impudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obiicere. Sedato 5 tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quæ aut pro Romanis aut adversus Pœnos sumant arma; contra ea audire sese, gentis suæ homi- 6 nes agro finibusque Italiæ pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem 7 ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: præoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore (adeo ferocia atque indomita ingenia esse), ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniæ et Galliæ populis, 9 legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem except at Massilia. 8 21 exspectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama, iam Hiberum Pœnos transmisisse. at Carthago Nova, Hannibal Sagunto capto Carthaginem Novam in hiberna concesserat, ibique auditis, quæ Romæ quæque Hannibal winters Carthagine acta decretaque forent, seque and sends his non ducem solum, sed etiam causam esse Spanish troops 2 home on furlough. belli, partitis divenditisque reliquiis prædæ nihil ultra differendum ratus, Hispani generis 3 milites convocat. "Credo ego vos" inquit, "socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniæ populis, aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos 4 esse aut in alias terras transferendum bellum: ita enim hæ gentes non pacis solum, sed etiam victoriæ bonis florebunt, si ex aliis gentibus prædam et gloriam quæ5 remus. Itaque quum longinqua a domo instet militia incertumque sit, quando domos vestras et quæ cuique ibi cara sunt, visuri sitis, si quis vestrum suos invisere 6 vult, commeatum do. Primo vere edico adsitis, ut diis bene iuvantibus bellum ingentis gloriæ prædæque 7 futurum incipiamus." Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium. 8 Per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda; vere primo ad edictum convenere. at Gades his for provides for the 9 Hannibal quum recensuisset omnium gentium While mustering auxilia, Gades profectus Herculi vota exces for the war he solvit, novisque se obligat votis, si cetera To defence of Africa prospera evenissent. Inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere |