Imágenes de páginas
PDF
EPUB

went on to Car

2 of the strong protest of Hanno,

principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo 10 Romano posset. Itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irthage, but in spite rita legatio fuit. Hanno unus adversus senatum causam fœderis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum assensu audientium egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fœdera. "Iuvenem flagrantem cupidine

3

4

5

regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis.

Alu

istis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur fœdere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore bello rupta fœdera 6 sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad nos venerunt ; res ex fœdere repetunt; ut publica fraus absit, auc7 torem culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, quum cœperint, vereor, ne perseverantius sæviant. Egates insulas Erycemque ante oculos proponite, quæ terra marique per 8 quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic

dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fœdere, sicut nunc Sagunto non abstinemus ; vicerunt ergo dii homines et, id de quo verbis ambi- 9 gebatur, uter populus fœdus rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet ; 10 Carthaginis mœnia quatit ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet ali- 11 quis. Scio nieam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tanquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum 12 solum ad piaculum rupti fœderis, sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam 13 mittendos, qui senatui satisfaciant; alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fœdere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno." Quum Hanno perorasset, nemini omnium 11 certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque the senate of Carlocutum arguebant Hannonem quam Flac- thage refused to cum Valerium, legatum Romanum. Re- their general. sponsum inde legatis Romanis est, bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Ro

stay the action of

2

3

manum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat.

Dum Romani tempus terunt legationibus mitten

dis, Hannibal, quia fessum militem prœliis The siege goes on operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe præmio4 rum accendit; ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti 5 videretur posse. Saguntini ut a prœliis quietem hábuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum op6 pidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire pote7 rant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quæ quum admota, catapultis ballistisque 8 per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant, sed interlita luto, structuræ 9 antiquæ genere. Itaque latius, quam qua cæderetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in 10 urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt, collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro

is called away

mong the Spanish

circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrinque summa vi 11 et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit 12 inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externæ opis, quum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen 13 affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo though Hannibal populi, dilectus acerbitate consternati, re- by movements atentis conquisitoribus, metum defectionis tribes. quum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma. Nec Sagunti oppugnatio segnior 12 erat, Maharbale Himilconis filio (eum præfecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et prælia aliquot se- 2 cunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo 3 ductus exercitus, atroxque prælium cum multorum utrinque cæde initum et pars arcis capta est.

treats for peace,

report the terms

Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, 4 Alconem Saguntinum et Alorcum His- Alco privately panum. Alco insciis Saguntinis, precibus, aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimæ move- but is afraid to bant condicionesque tristes ut ab irato of Hannibal; victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum affirmans, qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, 5 redderent res Turdetanis, traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habi

but Alorcus urges

6 tarent, ubi Pœnus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, 7 ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta ad prætorem Saguntinum (et ipse ita iubebat) 8 est deductus. Quo quum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine, senatus Alorco datus est, cuius talis oratio 13 fuit. "Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacasubmission. neum hoc mihi fuisset iter, quo nec 2 orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed quum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem (sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus), ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. • Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quæ loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque, dum 4 vestris viribus restitistis, neque, dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem affero ad vos magis necessariam quam 5 æquam. Cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis, et non id, quod amittitur, in damno, quum omnia victoris sint, sed, quicquid relinquitur, pro munere 6 habituri estis. Urbem vobis, quam ex magna parte

3

« AnteriorContinuar »