Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pere. Etenim iftorum hominum benevolentiam captare animi effet aut timidiffimi, aut corruptiffimi; et patriam, et ecclefiam, et ACADEMIAM deferentis. Quamobrem pergite, ut

facitis, et in vetere sententia ac mente permanete, ut ad ACADEMIAM hanc noftram omnes refpiciant tanquam ad unum fere hodie virtutis perfugium, libertatis domicilium, fidei Chriftiana arcem : ut et vobis honori effe pofitis, et ecclefiæ tutelæ, et patriæ ornamento.-Quod ad me denique attinet, eum fane diem femper feliciffimum habebo, quo ad veftrum numerum afcriptus fui; eum maxime gloriofum, quo per veftra fuffragia in munere conftitutus fui, ad quod ideo fortaffis non omni ex parte indignus accedebam, quod honores aliunde forfan nunquam fim petiturus. Mearum igitur partium eft Deum precari, ut vobis, quibus maxime debeo, omnia faufte, feliciter, profpereque eveniant; ut ACADEMIAM hanc celeberrimam, tutam, florentem, liberam confervet; ut tamdiu a perditorum hominum confiliis, machinationibus, fcelere defendat, quamdiu ACADEMICI cum humanioribus literis, et artibus ingenuis, tum fumma in Deum pietate, ardentiffimo in patriam amore, virtute, probitate, fimplicitate et prisca et ANGLICANA abundaverint.

ORATIO SECUNDA.

E

O lubentius, AUDITORES, hanc provin

ciam, quæ fentio quam magna fit, mihi fufcipiendam putavi, quod ad amicitiam veftram cognitam fatis et perfpectam poffim confugere, atque feftivitatem hanc communem quodammodo arripere, lætitiamque univerfam, certam femper benevolentiæ conciliatricem. Quocirca me, minime quanquam ad dicendum natum, folito vos animo et benigno audituros confido, alacrem certe hujufce gaudii et miniftrum, et participem, atque honeftiffimo quodam amore inflammatum hodierni cum argumenti, tum frequentiæ.

Et profecto in hac bonorum hominum inopia et paucitate, æquum eft ut viros optime de ACADEMIA, de patria meritos, grata profequamur memoria, quorum quippe vel virtutis, vel pietatis, vel patriæ amoris nihil fere quicquam D d 2

nunc

nunc extat præter memoriam! Itaque retro refpiciens, gaudeo faltem tam amplam grandemque dicenti materiam fubjici, ut verendum potius fit, ne non paratus, quam ne non novus ad munus hoc repetendum videar acceffiffe.

Etenim eorum qui reipublicæ huic noftræ femet addixerunt, vel fumma dignitas atque amplitudo, vel fingularis et eximia virtus, vel pietas probatiffima, vel altiffimum ingenium, vel liberalitas munificentiffima, quicquid aut ACADEMIA utilitatis, aut nomini Anglicano laudis attulit, illud omne mihi hodierni præconii facultatem ampliffimam atque uberrimam largitur.

Quod fi delectus dignitatis habendus fit, inter patronos noftros et maximos regum, et optimos hominum numeramus.- Agnofcite mecum, ACADEMICI, illuftriffima omnium nomina ALFREDI, ELIZABETHE, CAROLI!—Nomina, omnibus certe cara, omnibus honorata, qui eo, quo par eft, recognofcunt animo cum hafce ATHENAS, tum ipfam patriam, aut nafcentem, aut adultam, aut fenio quodam confectam !

Ædificare

Edificare quidem rempublicam, urbes condere, liberales disciplinas importare, magni erat fundatoris regiique; civitatem erigere, puram religionem ftabilire, ftudia et artes colere ac tueri, reginæ erat potentis, fanctæque patrona: fed pro patria, pro ecclefia, pro doctrina faniori et ACADEMICA, vitam fubire moleftam, turbulentam, tristem; mortem oppetere indignam, præacerbam, maturam; vindicis erat ftrenuiffimi, pientiffimi regis, fortiffimi Chriftiani!

Magnum eft profecto, reliquifque regibus, qui OXONIUM officiis demeriti funt, in honorem cedit cum præclariffimis hifce perfonis communi laudatione confociari, quorum certe famam non tam imminui conftat quod poft hos memorandi fint, quam augeri atque honeftari, quod una cum his memorentur: quo nomine mihi celebrandi occurrunt HENRICUS cum Septimus tum Octavus, MARIA Regina, JACOBUS Primus; quibus omnibus, etfi illis quod ad cætera gloria expers pariter labis haudquaquam contigerit, optimo tame jure laudi femper dabitur bonarum artium patrocinium, animusque in ACADEMIAM propenfiffimus. Itaque hi omnes, tanquam qui Dd3 probe

probe noverint animi culturam, ac artium fcientiam maximo effe et reipublicæ et humano generi ornamento, aut privilegiis et immunitatibus per diplomata fua conceffis, aut pecuniis in ufum ACADEMIA erogatis, aut penfionibus honorariis PROFESSORIBUS affignatis, favore denique fuo, propitiaque tutela, rem literariam foverunt, auxerunt, amplificarunt.

Quid? quod ad hunc numerum infigniffimi quidam viri ascribendi fint, ampliffimæque pares societati; alii a regibus oriundi, ut HUMPHREDux Gloceftria, fcholæ Theologica funator; alii, regum ipforum fimiles, ut WOLSEIUS Cardinalis, munificentiffimus literarum fautor; alii plerifque regibus majores, ut LAUDIUS, Archiepifcopus Cantuarienfis, Arabica Lecture fundator, legumqué fapientiffimus lator Academicarum ; quorum profecto memini cum honoris et reverentiæ caufa, tum documenti atque utilitatis: admonent enim nos hujufmodi exempla de rerum humanarum imbecillitate, docentque quam nihil prorfus poffit five fummum genus, five mira animi magnitudo, five morum integritas fpectatiffima, contra vel malarum partium machina

nationes,

« AnteriorContinuar »