Imágenes de páginas
PDF
EPUB

II.-ACCOUNT OF THE ORIGIN OF PRINTING, BY

HADRIAN JUNIUS.

Dicam igitur quod accepi a senibus et autoritate gravibus et Reipublicæ administratione claris, quique a majoribus suis ita accepisse gravissimo testimonio confirmarunt, quorum auctoritas jure pondus habere debeat ad faciendam fidem. Habitavit ante annos centum duo de triginta Harlemi, in ædibus satis splendidis (ut documento esse potest fabrica, quæ in hunc diem perstat integra) foro imminentibus e regione Palatii Regalis, Laurentius Joannis cognomento Aedituus Custosve (quod tunc opimum et honorificum munus familia eo nomine clara hæreditario jure possidebat) is ipse, qui nunc laudem inventæ artis Typographicæ recidivam justis vindiciis et sacramentis repetit, ab aliis nefarie possessam et occupatam, summo jure omnium triumphorum laurea majore donandus. Is forte in suburbano nemore spatiatus (ut solent sumpto cibo aut festis diebus cives, qui otio abundant), coepit faginos cortices principio in litterarum typos conformare, quibus, inversa ratione sigillatim chartæ impressis, versiculum unum atque alterum animi gratia ducebat, nepotibus, generi sui liberis exemplum futurum. Quod ubi

[ocr errors]

feliciter successerat, cæpit animo altiora (ut erat ingenio magno et subacto) agitare primumque omnium atramenti scriptorii genus glutinosius tenaciusque, quod vulgare lituras trahere experiretur, cum genere suo Thoma Petro qui quatuor liberos reliquit, omnes ferme consulare dignitate functos (quod eo dico, ut artem in familia honesta et ingenua, haud servili, natam intelligant omnes), excogitavit, inde etiam pinaces totas figuratas additis caracteribus expressit. Quo in genere vidi ab ipso excussa adversaria, operarum rudimentum, paginis solum adversis, haud opistographis. İs liber erat vernaculo sermone ab auctore conscriptus anonymo,

titulum præferens: Speculum nostræ salutis, in quibus id observatum fuerat inter prima artis incunabula (ut nunquam ulla simul reperta et absoluta est) uti paginæ aversæ glutine cohærescerent, ne illæ ipsæ vacuæ deformitatem adferrent. Postea faginas formas plumbeis mutavit, has deinceps stanneas fecit, quo solidior minusque flexilis esset materia durabiliorque; e quorum typorum reliquiis, quæ superfuerant, conflata anophora vetustiora adhuc hodie visuntur in Laurentianis illis, quas dixi ædibus, in forum prospectantibus, habitatis postea a suo pronepote Gerardo Thoma, quem honoris causa nomino, cive claro ante paucos hos annos vita defuncto sene. Faventibus, ut fit, invento novo studiis hominum, quum nova merx, nunquam antea visa, emptores undique exciret, cum uberrimo quæstu creuit simul artis amor, creuit ministerium, additi familiæ operarum ministri, prima mali labes, quos inter Joannes quidam, sive is (ut fert suspicio) Faustus fuerit ominoso cognomine, hero suo infidus et infaustus, sive alius eo nomine, non magnopere laboro, quod silentum umbras inquietare nolim contagione conscientiæ, quondam dum viverent, tactas. Is ad operas excusorias sacramento dictus, postquam artem jungendorum characterum, fusilium typorum peritiam, quæque alia eam ad rem spectant, percalluisse sibi visus est, captato opportuno tempore quo non potuit magis idoneum inveniri, ipsa nocte, quæ Christi natalitiis solennis est, qua cuncti promiscue lustralibus sacri operari solent, choragium omne typorum involat, instrumentorum herilium, ei artificio comparatorum, supellectilem convasat, deinde cum fure domo se proripit, Amstelodamum principio adit, inde Coloniam Agrippinam, donec Magontiacum perventum est, ceu ad asyliaram, ubi quasi extra telorum jactum (quod dicitur) positus tuto degeret, suorumque furtorum aperta officina fructum huberem meteret. Nimirum ex ea intra vertentis anni spacium, ad annum a nato Christo 1442, iis ipsis typis, quibus Harlemi Laurentius fuerat usus, prodisse in lucem certum est Alexandri Galli Doctrinale, quæ Grammatica celeberrimo tunc in usu erat,

Petri Hispani tractatibus, prima fætura. Ista sunt ferme, quæ a senibus annosis, fide dignis, et qui tradita de manu in manum, quasi ardentem tædam in decursu acceperant, olim intellexi,

cum

et alios eadem referentes attestantesque comperi. Memini narasse mihi Nicolaum Galium, pueritiæ meæ formatorem, hominem ferrea memoria et longa canitie venerabilem, quod puer non semel audierit, Cornelium quendam bibliopegum ac senio gravem, nec octogenario minorem (qui in eadem officina subministrum egerat) tanta animi contentione ac fervore commemorantem rei gestæ seriem, inventi (ut ab hero acceperat) rationem, rudis artis polituram et incrementum, aliaque id genus, ut invito quoque præ rei indignitate lachrymæ erumperent, quoties de plagio inciderat mentio : tum vero ob ereptam furto gloriam sic ira exardescere solere senem, ut etiam lictoris exemplum eum fuisse editurum in plagiarium eum fuisse editurum in plagiarium appareret, si vita illi superfuisset: tum devovere consuevisse diris ultricibus sacrilegum caput, noctesque illas damnare atque execrari quas una cum scelere illo communi in cubili per aliquot menses exegisset. Quæ non dissonant a verbis Quirini Talesii Cos, eadem fere ex ore librarii ejusdem se olim accepisse mihi confessi, etc.-Batavia, p. 253, et seq.

III.-THE HAARLEM-COSTER-LEGEND.

[The Haarlem Legend of the Invention of Printing by Lourens Janszoon

Coster, critically examined by Dr. A. VAN DER LINDE. Translated from the Dutch by J. H. HESSELS, with an Introduction and a Classified List of the Costerian Incunabula. London, Blades, East, and Blades. 1871. Roy. 8vo. pp. xxvi. and 170.]

A copy of the above work having reached me while the preceding sheet was being prepared for press, I am singularly gratified to find, that by means of a wholly independent process of investigation, I have arrived at a conclusion, almost identical, on the main point, with that to which other and more direct sources of information have led Dr. Van Der Linde. Writing for English readers, and dealing chiefly with the statements and arguments of the leading English Costerians, the confirmation thus given to my views is as great as it was unexpected.

Dr. Van Der Linde shews, most conclusively, that the whole story of the Origin of Printing in Haarlem arose from the fabrication of a pedigree by an innkeeper named Gerrit

« AnteriorContinuar »